[ Seite 208 ] |
|
:
zur
Geschichte der Antonius-Präceptorei Tempzin.
Der Präceptor Petrus Barlonis zu Tempzin bestellt zwei Priester zu dem von dem wismarschen Bürger Johann Schelp gegründeten Altare in der neuen Kirche zu Tempzin.
Nouerint vniuersi presencia visuri et audituri, quod ego Petrus Barlonis, canonicus et frater monasterii sancti Anthonii, ordinis sancti Augustini, Vyennensis diocesis, preceptor domus eiusdem sancti Anthonii in Temptzin, Zwerinensis diocesis, prouidos viros dominos Johannem Nordeggen et Johannem de Kyritze presbiteros ad altare, per quendam Johannem Schelp, opidanum Wismargensem , in nouo hospitali dicte domus nouiter instauratum et XXXII marcarum Lubecensium denariorum annuis redditibus in villa Sarnstorpe comparatis dotatum, deputatos et electos admisi et admitto per presentes, annuens eis, quantum in me est et ad me pertinet, vt singulis diebus missas celebrando iuxta ordinationem dicti fundatoris, prout in litteris instaurationis huiusmodi continetur, dictos redditus deseruire et percipere valeant et
Seite 209 |
habere, ita tamen quod pro mensa, camara et pro expensis, quas ipsis assignaui presentibus et assigno, quilibet ipsorum ante omnia de dictis redditibus octo marcas lubicensium denariorum michi et meis successoribus exsoluant quolibet anno in festo beati Martini episcopi et confessoris quodque in horis canonicis, nocturnis et diurnis, in capella dicte domus peragendis Interesse debeant cum aliis presbiteris dicte domus, distributiones cottidianas et memorias percepturi. In cuius testimonium euidens presentes litteras per notarium infrascriptum publicari et subscribi meique iussi appencione sigilli communiri. Datum et actum in dicta curia Temptzin, anno a natiuitate domini °CCCC°XI°, indictione quarta, mensis Augusti die XVIII, hora terciarum uel quasi, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Johannis diuina prouidentia pape XXIII anno secundo, presentibus honorabilibus viris dominis Hinrico de Grobis, Tiderico Dobbin, presbiteris, et Hermanno Nakenstorp, clerico, Zwerinensis et Razeborgensis diocesis, testibus ad premissa vocatis et requisitis.
Et ego Hermannus Coppen, clericus Verdensis diocesis, publicus imperiali auctoritate notarius, quia huiusmodi admissioni, receptioni, assignationi et aliis omnibus et singulis premissis, dum sic, vt premittitur, fierent et agerentur, vnacum prenominatis testibus interfui eaque sic fieri vidi et audiui, ideoque presens publicum instrumentum per alium fideliter conscriptum desuper confeci, quod vna cum appentione sigilli prefati domini preceptoris me hic propria manu subscribendo signo et nomine meis solitis signaui requisitus in testimonium premissorum.
Nach dem Originale, auf Pergament, in einer gedrängten Minuskel. Das Siegelband mit dem Siegel ist ausgerissen.
Seite 210 |
Der Papst Johann XXIII. schenkt den Präceptoren des Antoniusklosters Tempzin das Recht, selbstständig die Ordensbrüder als Mitglieder des Klosters in das Kloster aufzunehmen ("privilegium creationis").
Johannes episcopus, seruus seruorum dei, ad perpetuam rei memoriam. Admonet nos suscepticum regiminis et auctoritas pontificalis inducit, ut circa ea, que pro locorum religiosorum statu complectendo felici, necnon illorum et pauperum et miserabilium personarum quarumlibet indemnitatibus, ad diuini quoque cultus, necnon religionis propagationem accommoda fore conspicimus, sicuti nobis imminet, studiis operosis efficaciter intendamus. Sane petitio pro parte dilecti filii Petri preceptoris domus sancti Antonii in Temptzin, ordinis sancti Augustini, Zwerinensis diocesis, nobis nuper exhibita continebat, quod cum domus predicta a monasterio sancti et ordinis predictorum Vienensis diocesis, a quo dependet et per cuius canonicos gubernari consueuit, ultra viginti dietas legales distare noscatur, illi quoque, qui in eodem monasterio, quod in partibus Galicanis consistit, degunt pro tempore, natione Galici ut plurimum existant, non inteligentes etiam neque loqui bene scientes ideoma per Theotonicos communiter usitatum, raro uel nunquam aliqui ex canonicis monasterii predicti, a quibus in celebrandis officiis in capella ac administrandis huiusmodi pauperibus et personis, que receptantur pro tempore in hospitali domus prefate, debiti subsidii potiatur amminiculo, domum ipsam accedunt quomodolibet destinati sibique propterea utpote qui solus eiusdem domus onera prefere non polest, plurimorum religiosorum ordinis predicti, qui iuxta ipsius domus facultates et emolumenta ueluti ex questis necnon christifidelium elemosinis prouenientia pro tempore commode sustentari poterunt, copia inibi existit non mediocriter oportuna: Quare pro parte dicti preceptoris nobis fuit humiliter
Seite 211 |
supplicatum, ut, ne domus ipsa ruine siue desolationis opprobrio subiaceat tempere procedente, sibi suisque successoribus preceptoribus dicte domus, qui erunt pro tempore, tot presbiteros siue clericos ad hoc utiles et idoneos, quot de huiusmodi facultatibus et emolumentis commode sustentari ualeant, de quibus eis uidebitur pro tempore, in predicte domus canonicos ac fratres ac in suis manibus ab illis, postquam regularem habitum per ipsos canonicos gestari solitum assumpserunt, regularem professionem per canonicos dicti ordinis emitti consuetam, recipiendi et admittendi licentiam concedere ac alias in premissis oportune consulere de benignitate apostolica dignaremur: Nos itaque huiusmodi supplicationibus inclinati, preceptoribus prefatis, quotiens inantea oportunum fuerit, compensatis quo ad hoc facultatibus et emolumentis eisdem, tot ex presbiteris et clericis huiusmodi, ad id uoluntarios et qui cum preceptoribus in domo residere ac in officiis eisdem necnon huiusmodi pauperibus et personis ministrari debeant, in ipsius domus canonicos et fratres ac ab eis prius dicto habitu illis assignato huiusmodi professionem, ut premittitur, pro tempore recipiendi et admittendi, necnon de communibus dicte domus prouentibus prouidendi ae alia in premissis et circa ea quomodolibet necessaria faciendi auctoritate apostolica tenore presentium licentiam concedimus ac etiam facultatem, decernentes insuper, existere canonicos singulos ad huiusmodi professionem in domo prefata per preceptores huiusmodi inantea recipiendos pariter et admittendos, irritum quoque et inane quicquid in contrarium a quoquam quauis auctoritate scienter uel ignoranter contigerit attemptari, non obstantibus statutis et consuetudinibus monasterii et ordinis predictorum, etiam de recipiendis ad huiusmodi professionem canonicis eisdem, per abbatem dicti monasterii pro tempore existentem iuramento, confirmatione apostolica uel quacumque firmitate alia uallatis ac etiam priuilegiis et indultis, necnon litteris apostolicis generalibus uel specialibus quibusuis personis siue locis concessis, quorumcunque tenorum etiam existant, etiam si de illis ac huiusmodi tenoribus de uerbo ad uerbum presentibus specialis et expressa mentio foret habenda ceterisque contrariis quibuscunque. Nulli ergo omnino hominum liceat, hanc paginam nostre concessionis et constitutio-
Seite 212 |
nis infringere uel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis dei ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Constantie quinto nonas Martii, pontificatus nostri anno quinto.
Nach einer auf Pergament sorgfältig geschriebenen, beabsichtigten Confirmation des Papstes Alexander VI. vom 4. Junii 1496, in welche die vorstehende Bulle des Papstes Johann XXIII. ("littere felicis recordationis Johannis pape XXIII predecessoris nostri in registro ipsius predecessoris comperti") vollständig transsumirt ist. Die Bulle des Papstes Alexander VI. ist nicht ausgefertigt: es fehlt die Bleibulle, auch sind keine Löcher zur Einhängung derselben eingeschnitten; von der mindern Jahreszahl sind die Einer nicht ausgefüllt, jedoch ist das Regierungsjahr des Papstes angegeben. Eine Namensunterschrift, welche versehentlich auf den untern Rand geschrieben war, ist wieder ausradirt und darüber geschrieben: "Expeditio constabit duc. XXX."
Die Gemeinschaft der Bauern, Hüfener und Käther des Dorfes Zahrenstorf kaufen von der Präceptorei Tempzin erblich, die Hüfener und Käther jedoch gegen Erbpacht, die Holzungsgerechtigkeit auf dem Felde zu Zahrenstorf.
Vôr alle de ghênen, de dessen brêf seen edder hôren lesen, bekennen vnde betûghen wy ghemênen bûer, hôuenere vnde kôthere, dede nv wânaftich sint in deme dorpe to Tzarenstorpe, mit vsen eruen vnde myt vsen nakômelingen, dede in dat dorp to wônende kômen, dat wy alle myt wolbedachten môde vnde myt ghantzer êndracht hebben ghekoft vnde vntfanghen to êneme rechten koften kôpe, kyndes kynde to eruende, van vseme heren, brôder Hinrike van Slitze, megistere vnde bedeghere des godeshûses sunte Anthonius to Tempzyn, vnde van synen nakômelynghen alle dat holt, dat dâr ghenômet is bernholt, vppe deme velde to Tzarenstorpe, dat aldus langhe tôhôret heft deme go-
Seite 213 |
deshuse vnde deme megistere vnue also dat de megister von Joachim van Plesse vnde van synen eruen ghekoft heft, mit al syner ttôbehôrynghe, alse dat licht in al syner schêde. Vôr dyt vôrbenômede holt scole wy vnde willen alle beide hôuenere vnde kôthere myt vsen eruen vnde myt alle vsen nakômelinghen, nâb r by nâb ur, ên iêslik berêden vnde gheuen alle iâr to êwighen thîden deme gadeshûse vnde deme megistere edder des godeshûses vôrstandere veer schillinghe lubescher pennynghe to syner rechten pacht, de he em des iâres pleghe is to sunte Michaelis dâghe vt to gheuende. In desseme kôpe is vtghenâmen vnde vtbeschêden alle drachtich holt, der mast scole wy vs brûken, alse wol vtwiset de brêf, den vs de megister van desseme kôpe beseghelt heft, vnde scolen dat drechtige holt nicht houwen edder houwen lâthen edder vorgheuen, sunder den willen vses heren des megisters edder des godeshûses vôrstander, vnde schal stân to des dorpes behôf, dat to bûwende vnde to beterende; wen des nôt is, so scal vs de megister wysen lâthen, wat wy houwen scolen; we dat anderes houwet sunder des mêsters ôrlof vnde witscop der bûer, de scal dat dô e n vppe synen brôke. Dessen kô e p vnde alle dessen vôrscreuen stucke stede vnde vast to holdende lôue wy ghemênen bû e r, hôuenere vnde kôthere, nâbû e r by nâbû e r, des dorpes to Tzarenstorpe, dede nv to der thîd synt, mit vsen rechten eruen vnde myt vsen nâkâmelingen, de inwônere synt des dorpes, brôder Hinrike van Slitze, megistere des godeshûses sunte Anthonius to Tempzyn, vnde synen nakômelingen stede vnde vast to holdende an ghûden trûwen, sunder iêngherleie hulperede vnde arghelist. Tho êner grôteren bewârynghe vnde witscop desses brêues so hebbet ôuer desseme kôpe vnde dêdynghe ghewest: Hennyngh Plote wônaftich to Gharchow, Gotscalk Pren wônaftich to Bybow, Otte Berner wônaftich to Neperstorp vnde Hans Plote, Hennyngh Ploten sône van Gharchow, den desse stucke witlik synt, vnde vele andere bedderue lûde, dede wol lôuen vnde tûghes werdich synt, vnde also vs de megister dâr vp beseghelt heft ênen brêf van des godeshûses weghene myt syme ingheseghele vnde myt her Hinrikes ingheseghele procuratoris vnde myt her JohannesKyritz ingheseghele, den vs de megister ant-
Seite 214 |
wardet heft. Vortmer wy vôrbenômeden Hennyngh Plote, Gotscalk Pren vnde Otte Berner, dat desse kôp vnde dêdinghe aldus synt gheschên, des hebbe wy ên iêslik syn ingheseghel to tûghe henghen lâten vôr dessen brêf, de gheuen vnde screuen is na godes bôrd vêrteynhundert iâ e r dâr na in deme twyntighesten iâre, in sunte Mychaelis dâghe des hilghen enghels.
Nach dem Originale, auf Pergament, in einer kräftigen Minuskel. Angehängt sind 3 Pergamentstreifen, von denen der mittlere jedoch das Siegel verloren hat; von den beiden andern Siegeln, welche schlecht ausgedrückt sind, zeigt noch
1) das erste den v. plateschen Schild mit einem Querbalken und
2) das dritte den v. barnerschen Schild.
Die Brüder der Antonius-Präceptorei zu Tempzin berichten vor Notar und Zeugen über die Ursachen des Verfalls und des langsamen Fortschrittes, so wie über die Geschichte der Präceptorei.
In nomine domini Amen. Per hoc presens publicum instrumentum cunctis pateat euidenter et sit notum, quod anno a natiuitate eiusdem millesimo quadringentesimo septuagesimo nono, indictione duodecima, die vero quinta mensis Augusti, pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Sixti diuina prouidentia pape quarti anno octauo, hora tertiarum uel quasi, in domo sancti Anthonii in Temptzin, Zwerinensis diocesis, ordinis sancti Augustini, meique notarii publici et testium infrascriptorum ad hoc vocatorum specialiter et rogatorum presentia, personaliter constituti honorabiles et religiosi viri domini Johannes Brand, Johannes Hagenouwe, Henningus R pke, Euerhardus Euerhardi, Johannes D le, Bartoldus Ponnyk et Johannes
Seite 215 |
Molre, fratres dicte domus sancti Anthonii in Temptzin, proposuerunt, dixerunt et allegarunt ac quilibet eorum proposuit, dixit et allegauit cum querela, quomodo non semel, ymmo pluries et sepevicibus ex relatione veridicorum ac fidedignorum testimonio, fama eciam publica, pariter ex scripturis et publicis documentis recepissent, quod iam dudum retroactis temporibus videlicet de anno currenti millesimo ducentesimo vicesimo secundo ac a tanto tempore et per tantum tempus, de cuius inicii siue contrarii memoria hominum non existit, et presertim eo tempore, quo vixit reuerendus in Christo pater et dominus dominus Brunwardus, episcopus Zwerinensis in ordine secundus, extunc fratres similis domus dicti sancti Anthonii de opido Gronenberch, eiusdem ordinis, Maguntinensis diocesis, ex singulari deuotione, quam idem reuerendus pater et dominus episcopus prefatus cum suo capitulo ac illustribus principibus terre Magnopolensis ad eundem sanctum gerebant, terram et diocesim predictam ac eciam diuersa loca aliarum terrarum et diocesium, pro elemosinis eiusdem sancti petendis et colligendis ac in vsum pauperum et infirmorum hospitalis motu Viennensis diocesis conuertendis, primum admissi intrarunt, et cum iam ad certorum annorum curricula inibi practicassent, bene considerantes dicti domini principes et duces terre Magnopolensis, quia iidem fratres siue nuncii dicti domus sancti Anthonii in Gronenberch propter nimiam distantiam, que est inter dictas terras et eorum domum, ita quod peracto negotio semper commode ad propria recursum habere non poterant, et ea de re pie moti ac vlteriori deuotione accensi, certum locum cum suis possessionibus, agris, campis, siluis, molendinis, aquis, pascuis et aliis correquisitis in dicta terra Magnopolensi, vbi miracula eiusdem sancti viri crebro claruerunt et clarent in populo, situm, vulgariter dictum et appellatum Temptzin, eisdem fratribus cum omnibus iuribus et pertinentiis suis vniuersis in vim perpetue donationis concorditer animo eciam bene deliberato dederunt et assignarunt in finem et effectum illum et non alias, quod videlicet dicti fratres siue nuncii aut eorum preceptor a suis superioribus inibi missus ac pro tempore existens de huiusmodi pactibus et fructibus ibidem colligendis et percipiendis aliisque elemosinis donatis uel legatis eis in dicta terra
Seite 216 |
et extra eam quomodolibet factis, maxime de hiis, que pensione eorum superiore soluta et vltra vite necessaria restarent, in honorem eiusdem sancti viri ipsiusque ordinis et diuini cultus augmentum ecclesiam lapideam siue capellam cum domibus habitacionum pro presbiteris celebrantibus et aliis necessariis deberent edificare aut edificari facere ac fideliter in diuinis deseruiri, quod et fieri promiserunt, pro ut secundum eorum regularia statuta ac obseruationem religionis et ordinis eorum melius nouerint expedire. Ipsi fratres tamen huiusmodi siue preceptores, per eorum superiorem in Gronenberch ad dictum domum in Temptzin successiue missi, ab anno quo supra aut saltem a tempore assignationis loci huiusmodi usque ad annum domini millesimum tricentesimum nonagesimum citra uel supra, vnus post alium, receptis pactibus, elemosinis, donationibus, questibus, legatis et collectis aliis, vnde supra fit mentio, secum abducentes alienarunt, a dicto loco recesserunt, inbursarunt, in alterius domus in Gronenberch seu in eorum vsum proprium conuerterunt et de hiis vix quandam cappellam ligneam cum certis habitationibus, metu dictorum dominorum principum compulsi, posuerunt ac poni et edificari fecerunt, pactus, fructus et census annuos de eodem loco cum alis necessariis offertoriaque et alia donata et legata in infinita pecuniarum summa ultra centum et quadraginta annos de dicta terra Magnopolensi, Zwerinensis diocesis, usque ad terram Hassie et dictum opidum Gronenberch, Maguntinensis diocesis, ut premittitur, accumulantes et thesaurizantes deportarunt. Postremo vero circa dictum annum domini millesimum tricentesimum nonagesimum citra uel supra extitit et fuit missus et deputatus quidam Petrus Barlonis, prout ex dictis relationibus, fama, scripturis publicis et documentis dicti fratres asseruerunt recepisse, qui in honorem dicti sancti Anthonii voluntalem et effectum dictorum dominorum principum adimplere volens, incepit diuina suffragante clementia nouam ecclesiam siue cappellam lapideam edificare et compleuit ac domum in Temptzin predictam in suis edificiis et defectibus necessariis, quantum potuit et in eo fuit, refecit. Hic horas canonicas inibi cantare et obseruare incepit, diuinum cultum augmentauit vigiliasque mortuorum cum missis et oracio-
Seite 217 |
nibus pro salute animarum christifidelium, maxime in fraternitate dicti sancti, dum viuerent, existencium, cantare, tenere et obseruare fecit, ac ut post eins abinde decessum incepta huiusmodi tam in edificiis, quam in oracionibus perpetuis temporibus in suo robore permanere possent, idem preceptor certum priuilegium creationis fratrum a felicis recordacionis quondam domino et domino Johanne papa vicesimo tercio impetrauit, extraxit et expediuit, vigore et auctoritate cuius fratres creauit, de quibus certos direxit ad terram Holtzacie et per regna Dacie, Swecie et Norwegie, vbi illi similiter cum adiutorio dei et dicti sancti, necnon prefati domini Petri Barlonis eorum preceptoris assistentis quandam aliam domum eiusdem sancti dicti communiter et appellatum domus sancti Anthonii in Mo e rkerke de nouo erexerunt et instaurarunt, alios vero fratres apud se retinuit, qui unacum ipso premissa obseruarunt et facerent ab aliis obseruari. Hic apud dictam domum sancti Anthonii in Temptzin multa bona fecit et sedit in regimine ad annos triginta uel circa. Ipso vero cum dictis fratribus, per eum in vim priuilegii huiusmodi, ut premittitur, creatis, sicut altissimo placuit, viam vniuerse carnis ingresso, tunc post eius obitum videlicet circa annum domini millesimum quadringentesimum vicesimum prope vel vitra superuenerunt successiue duo alii preceptores scilicet Hinricus Slitzen et Johannes Marburg, qui duo priora et grauiora dampna prioribus domui huiusmodi in Temptzin inferentes eamque supplantare et in nichilum redigi conantes, pecunias ab omnibus ciuitatibus, opidis et locis vicinis circumcirca super dicta domo pro pensione et annuis censibus receperunt literasque desuper pro se et successoribus eorum dederunt et sigillarunt, a diuinis officiis et ab horis canonicis, vigiliis mortuorum ac aliis premissis obsequiis dei cessarunt ac cessari fecerunt et postposuerunt, nil nisi pecuniis inherentes et scicientes , et primo dictus Hinricus Slitzen, qui collecto thesauro etiam non modico, in quadam ladula, prout videbatur a pluribus, incluso, recessit literasque et iura pro domo huiusmodi facientes et facientia et maxime priuilegium creationis fratrum predictum clam recepit et cum dicto thesauro secum asportauit. Et deinde prefatus Johannes Marburg tunc in dicti Hinrici locum re-
Seite 218 |
uersus, simili modo collegit, thesaurizauit, pecunias pro annuis censibus accepit super dicta domo in Temptzin ipsamque indebitauit, literas desuper sigillauit seque et suos successores obligauit in tot et tanta debita, quod dum non fuit ammodo spes releuandi, neque plus colligendi et inbursandi, tunc oleo effuso innumerabilem pecuniam et thesaurum animo recedendi et predecessoris sui vestigiis inherens congregauit, et cuidam valenti viro quondam Hinrico Hagenouwen, curiali tunc officiali prepositure Zwerinensis, satis in bonis et beneficiis habenti, tacens de dictis intollerabilibus debitis per eum et predecessorem successiue, ut premittitur, contractis tam dulcia propinauit, quod ab officialatu et quinque beneficiis, que obtinuit, resiliens religionem huiusmodi intrauit seque et sua dicto sancto viro perpetuo donauit ac in preceptoriam dicte domus sancti Anthonii in Temptzin per liberam resignationem ipsius Johannis Marburg in manibus superioris factam eiusque consensu interueniente, successit. Memoratus quoque Johannes Marburg cum dicto collecto et congregato thesauro, quantum homo portare poterat, in quodam sacculo de coreo incluso, semel in via perdito et reinuento, prout visum fuit, vti asseruerunt, a fidedignis, cum hiis ante terminum solucionis pensionis huiusmodi propria repetiit et deportauit, et nichilominus termino tunc solucionis adueniente, prefatus quondam Hinricus Hagenow, preceptor modernus, cum huiusmodi literis predecessorum suorum monitus et requisitus, quatenus satisfaceret eis iuxta tenorem et mentem earundem, de suis propriis bonis primo comparantibus respondit, et cum credidisset, quasi omnibus fuisse satisfactum ac debitoribus istius anni finem imposuisse, vix soluere incepit et in pluri quam in triginta milibus florenorum Renensium fuit indebitatus; et quum non habuit amplius, vnde satisfacere posset, extunc infinitus populus in et contra eum irruens et querulose clamitans, idem Hinricus Hagenow finaliter fuit et erat cum suis presbiteris et nunciis a ciuitatibus Lubicensi, Zwerinensi, Rostokcensi, Wismariensi et aliis diuersis locis prescriptus, a stacione et negocio dicti sancti suspensus, repulsus, curribus et equis ac bonis et rebus aliis spoliatus, cum bedellis et ministris ciuitatum invasus, detentus, relegatus et diuersis aliis
Seite 219 |
grauaminibus, que ipsi quondam Hinrico Hagenouwen et suis presbiteris et nunciis in ecclesiastice libertatis offensam religionisque obprobrium et scandalum plurimorum occasione premissorum illata et irrogata extiterant afflictus, prout hec et alia in publicum constare asseruerunt et constant, ymmo non vni, sed pluribus dicte terre Magnopolensis ducatuumque Holtzacie, Saxonie, Pomeranie et terrarum Slauie et Stargardie ducibus et principibus ac earundem terrarum et aliorum locorum episcopis, capitulis, proconsulibus, consulibus, ciuitatibus et communitatibus et aliis publicis liquet documentis, verum cum iam dicta domus sancti Anthonii in Temptzin adiutorio dei et eiusdem sancti cum laboriosa sollicitudine dicti quondam Hinrici Hagenouwen, qui sedit ad annos triginta quatuor prope vel vltra, aliorumque bonorum hominum et christifidelium iuuamine infra dictos annos triginta quatuor in edificiis aliqualiter extitit recreata et summa huiusmodi triginta milium florenorum Renensium reducta fuere ad septem milia florenorum similium uel circa, sumptum quoque literarum apostolicarum ac supradicti priuilegii creacionis fratrum, per quondam dominum Petrum Barlonis extractum et obtentum, ut prefertur, et per prefatum Hinricum Slitzen alienatum, in Romana curia ex registris fieri procurasset et expediuisset, cuius vigore dictos fratres inibi creauit, diuinum cultum et dictas horas canonicas cum vigiliis mortuorum iam diu cantare obmissas reassumpsit, augmentauit, edificia restaurauit. Tandem idem Hinricus Hagenow altissimo iubente decessit circa annum domini millesimum quadringentesimum septuagesimum quartum, et post eins obitum de consensu dictorum fratrum missus fuit et est honorabilis et religiosus vir dominus Gerhardus Schutte nunc preceptor dicte domus, homo simplex et sine fraude, ad venerabilem virum quondam dominum Conradum Angersbach tunc preceptorem in Gronenberch tamquam suum superiorem pro canonica institucione obtinenda, ac ab eo legittime institutus, possessione dicte domus in Temptzin subsecuta, sedit ad biennium uel quasi, videlicet usque in diem obitus dicti domini Conradi seu verius in diem aduentus cuiusdam Girini Martini nunc preeeptoris Gronenbergensis moderni, qui in ab-
Seite 220 |
sentia ipsorum fratrum prenominatorum in negotio dicti sancti existentium, eandem domum in Temptzin per modum visitacionis accedens, prefatum dominum Gerhardum Schutten metu excommunicacionis sibi arcius iniungende induxit, quod se ab ipso de nouo creasse creacionemque huiusmodi solemnisasse ac priori institucione reuocata secundario ad preceptoriam suam in Temptzin se instituisse, et quod deterius est, eandem ad falsam et dolosam ipsius Girini, vti creditur, instigationem in suis manibus resignasse et deinde cuidam Gerardo Martini fratri suo de eadem viceuersa in fraudem dicti domini Gerhardt Schutten prouidisse, necnon tricentos florenos Renenses aut saluo pluri, quos idem dominus Gerhardus Schutte Lubek et alibi suo graui dampno dicte domus in Temptzin, ut asseruerunt, mutuasset, pro subsidio visitacionis sue peciisse et obtinuisse domumque huiusmodi in hiis grauasse et exactionasse, transsumptum quoque creacionis fratrum et priuilegii, vnde supra fit mentio, per prefatum Hinricum Hagenouwen ex registris de nouo extractum, cum prima institucione dicti domini Gerhardt Schutten ac literis et iuribus aliis pro domo in Temptzin facientibus secum in toto accepisse, deportasse et alienasse dicitur, licet de facto in dictorum fratrum et eorum domus predicte preiudicium, non modicum dampnum et grauamen. Vnde ne dicti domini preceptor et fratres in Temptzin in copia probacionum deficerent, in futurum ad eterne rei geste et veritatis memoriam ac alias ad omnem bonum finem et effectum, per quem melius ius et iusticia ac veritas non depereat, sed conseruetur, iidem fratres testes infrascriptos videlicet venerabiles et honorabiles viros dominos Nicolaum Cummerouwen, prepositum Noui Claustri ac thesaurarium Theodericum Knollen, canonicum collegiatus Gustrowensis, Caminensis diocesis, Bernhardum Kolbouwen, plebanum sancti Georgii Parchimensis, Hinricum M gek p in Br lis opidorum et in Bibow parrochialium ecclesiarum perpetuum vicarium et Bartoldum Bornehouet, proconsulem Zwerinensem, viros vtique maturos etatis et bonorum suficientium, laudabilis vite et honeste conuersationis, de quorum morte ex veris et apparentibus causis timuerunt, de veritate premissorum aut eorum aliquo certam noticiam habentes successiue coram me notario publico
Seite 221 |
tamquam autentica persona et testibus infruscriptis ad perhibendum testimonium veritati produxerunt, qui et eorum quilibet de premissis interrogati in vim iuramenti per eos et eorum quemlibet ad sancta dei ewangelia prestiti deposuerunt, dixerunt et quilibet eorum intuitu et fauore iusticie, animo eciam benedeliberato dixit, premissa in parte ex auditu, in parte ex fama satis publica, in parte vero ex eorum scientia pro re vera eis constare et fuisse vera, ymmo illi preceptores predicti successiue de Gronenberch missi huiusmodi debita, propter que dicte prescriptiones et persecutiones prefato quondam Hinrico Hagenouwen et suis ut premittitur facte et inflicte fuissent, contraxissent et dictam domum sancti Anthonii in Temptzin in triginta milibus florenorum Renensium aut circa indebitassent, causam scire eorum, allegantes quia premissis aut eorum aliquo interfuissent et presertim dicto quondam Johanni Marburg et Hinrico Hagenouwen, preceptoribus dicte domus, in eorum iuuentute seruiuissent et tunc pro presbiteris et nunciis dicte domus in eorum et eiusdem sancti negociis equitassent et certi ex eis tempore prescriptionis et persecutionis huiusmodi propter dicta debita per illos Gronenbergenses successiue contracta, ut prefertur, fuerunt in propria persona ac personaliter arrestati, equis et curribus spoliati, detenti, occupati ac etiam a stacione suspensi, quodque vero dictus Girinus Martini a prefato domino Gerhardo Schutten preceptore tricentos florenos Renenses uel circa extorsisset aut alias atrociter in visitacione sua et absencia dictorum fratrum domum huiusmodi grauasset, literas et iura secum deportandum esset publica vox et fama. Super quibus omnibus et singulis premissis memorati fratres a me notario publico infra scripto hoc presentibus eis fieri et confici petierunt instrumentum. Acta snnt hec anno, indictione, die, mense, pontificatu, hora et loco, quibus supra, presentibus ibidem honorabilibus et discretis viris Johanne Haken, presbitero, Mathia Seuerini, clerico, Nicolao Rader et Hinrico Euerdes, laicis, Lubicensis et Zwerinensis diocesis, testibus ad premissa vocatis specialiter et rogatis.
Seite 222 |
(loco
Sign. Not.) |
Et ego Nicolaus Michaelis, clericus Lubicensis, publicus imperiali auctoritate notarius, quia huiusmodi proposicioni, assercioni, allegacioni testiumque ad eternam rei geste et veritatis memoriam produxioni, interrogacioni, examinacioni, iuramenti prestacioni, deposicioni, requisicioni omnibusque et singulis aliis premissis, dum sie, ut premittitur, fierent et agerentur, vnacum prenominatis testibus presens interfui eaque sic fieri vidi et audiui ideoque hoc presens publicum instrumentum, manu alterius, me aliis impedito negociis, fideliter scriptum, in notam sumpsi, exinde confeci, subscripsi et in hanc publicam formam redegi, quam signo, nomine et cognomine meis solitis et consuetis signaui et corroboraui, in fidem et euidens testimonium omnium et singulorum premissorum rogatus et requisitus, et protestor, quod hac clausula et testibus infrascriptis ad exhibendum testimonium veritati in fine apposita omissa est in octaua linea a fine huius instrumenti, ex errore et ignorancia et non falsitate, quod protestor manu propria per presentes. |
Nach dem Originale, auf einem grossen Pergament in einer kleinen Minuskel, welche zwar klar geschrieben, aber ungewöhnlich oft mit demselben Zeichen abbrevirt ist.
Der Bischof Johann V. von Ratzeburg verleiht der Antonius-Präceptorei Tempzin einen Ablass von 40 Tagen.
Johannes dei et apostolice sedis gratia episcopus Razeburgensis vniuersis et singulis christifidelibus presentes nostras litteras visuris seu audituris salutem in domino sempiternam. Obsequium gratum et
Seite 223 |
pium altissimo totiens impendere credimus, quotiens mentes fidelium ad caritatis et alterius deuotionis opera nostris allectiuis indulgentiarum muneribus propensius exoitamus, et cum nos plenam, liberam et omnimodam auctoritatem, licentiam et facultatem donandi, concedendi nostras indulgentias episcopales, prout ex quondam reuerendi in Christo patris domini Rodolphi dum vixit episcopi ecclesie Swerinensis desuper concessis continetur, plenam habemus, hinc est quod nos Johannes episcopus prefatus in salutem animarum, tam pro viuis, quam vita functis, vtriusque status et sexus christifidelibus indulgencias episcopales pro qualibet particula reliquiarum in capella curie sancti Anthonii in Temptzin, Szwerinensis dyocesis, reconditarum omnibusque et singulis vere penitentibus de thesauro milita[n]tis ecclesie prelibatam sancti Anthonii curiam cum deuotione spe retributionis eterne visitantibus seu visitandi firmum propositum habentibus, licet legitime fuerint impediti, aut in dicta curia humiliati deuote orantibus vel inibi pro fabrica seu curie conseruancia siue ordinis beati Anthonii subsidium, caritatem, elemosinam corde vel manu facientibus aut huiusmodi facientes actu potencia promouentibus seu alias manus inibi porrigentibus pie adiutrices, de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli principum apostolorum et sedis apostolice, de quorum auctoritate confidimus, pro qualibet particula reliquiarum in capella supradicta reconditarum omnibus et singulis ipsam curiam sancti Anthonii modis et formis preconscriptis visitantibus et coram huiusmodi reliquiis auf ipsa capella orantibus quadraginta dies indulgenciarum de iniunctis penitenciis totiens quotiens misericorditer in domino relaxamus. In cuius testimonium secretum nostrum presentibus est subappensum. Datum in castro nostro Stoue, decima quarta mensis Septembris, anno domini millesimo quingentesimo quarto, presentibus perpetuis temporibus in suo robore duraturis ac permansuris.
Nach dem Originale, auf Pergament, in einer kleinen, cursivischen, etwas undeutlichen Minuskel. Das Siegel ist von dem angehängten Pergamentstreifen abgerissen.
Seite 224 |
Der Bischof Johann von Havelberg verleihet der Antonius-Präceptorei Tempzi n einen Ablass von 40 Tagen.
Johannes dei et apostolice sedis gratia episcopus ecclesie Hauelbergensis vniuersis et singulis Christi fidelibus venerabile nomen magni sancti Anthonii ac religionem eiuns sacram benignis fauoribus prosequentibus, cuiuscunque dignitatis auf preeminentie fuerint, presentes nostras litteras visuris, lecturis pariter et audituris salutem in domino sempiternam. Ad monasteriorum et aliorum religiosorum locorum, in quibus presertim miserabilium et aliarum personarum ad illa pro tempore declinantium caritatiua hospitalitas exercetur, necessitates congrue subleuandas nostre meditacionis aciem extendentes, quo vberius poterimus, concessa indulta libenter nostre approbacionis munimine roboramus ac episcopis oportuna suffragia exhibentibus ea fauorabiliter concedimus, per que animarum eorundem saluti valeat salubriter prouideri. Dudum siquidem felicis memorie reuerendus in Cristo pater et dominus dominus Rudolphus dum vixit episcopus ecclesie Swerinensis, Magnopolensis dux, Rostok et Stargardie terrarum dominus, necnon comes Forstenbergensis, prout liquide ex litteris desuper concessis conspeximus ecclesiarum Caminensis, Ratzeburgensis et Lubecensis pontificibus et nobis successoribusque in solidum nostris plenam, liberam ac omnimodam auctoritatem, licentiam et facultatem dedit atque salutifere concessit donandi concedendique nostras suis similes indulgentias episcopales perpetuo valituras. Vnde nos Johannes episcopus prefatus ad peticionem venerabilis viri domini Johannis Kran, domus diui Anthonii Temptzin preceptoris, amici et fautoris nostri plurimum dilecti, in capella dicte curie, Swerinensis diocesis, ad instar dominorum fratrum nostrorum antistitum Ratzeburgensis, Caminensis et Lubecensis vigore prementionati priuilegii omnibus et sin-
Seite 225 |
gulis vere penitentibus, ad quamlibet particulam reliquiarum inibi reconditarum subsidium caritatiuum pro fabrica aut alias quomodolibet facientibus de omnipotentis dei misericordia et beatorum apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi quadraginta dies indulgentiarum de iniunctis penitenciis in domino relaxamus perpetuis futuris temporibus duraturas. In fidem nec minus euidens testimonium omnium premissorum presentes nostras litteras fieri nostrique sigilli iussimus et fecimus appensione roborari. Datum in fortalitio nostro episcopali Wistocktzensi, anno domini millesimo quingentesimo septimo, die vero Mercurii, decima octaua mensis Februarii.
Nach dem Originale auf Pergament, an welchem das durch einen Pergamentstreifen angehängt gewesene Siegel nicht mehr befindlich ist.
Der Bischof Martin von Camin verleihet der Antonius-Präceptorei Tempzin einen Ablass von 40 Tagen.
Martinus dei et apostolice sedis gratia episcopus Caminensis vniuersis et singulis christifidelibus presentes litteras inspecturis salutem in domino sempiternam. Immensa dei omnipotentis miseratio homini, quem ad imaginem suam creauit, primi lapsu parentis suorumque labe criminum deformato innumera prestitit beneficia, quibus delictorum veniam promereri et suo creatori reconciliari posset, inter que sunt opera pietatis, que cum a multis laudabiliter exequuntur, hii tamen laudabilius omnibus exhibere videntur, qui hospitalitatis onus quotidie sponte subeunt, sacram quoque religionem non minus confouent. Vnde nos attendentes, quod domus sancti Anthonii in Temptzin, Zuerinensis diocesis, que ob singularia corporum remedia, que ibidem pauperes languidi, infirmi ac iehennali
Seite 226 |
igne cruciati meritis eiusdem sancti quotidie consequuntur, ab ipsis pauperibus et infirmis frequenti viagio visitantur, non modica onera in refocillationem eorundem pauperum et infirmorum sustinet, cupientes etiam, eosdem pauperes et infirmos ac ceteros christifideles in animarum salutem propitio deo inibi copioso numero confluentes consequi et quod dicta domus sancti Anthonii in suis structuris etedificiis debitis reparetur, conseruetur et manuteneatur et eisdem pauperibus et infirmis in eorum necessitatibus subueniatur sacraque religio propagetur et a christifidelibus iugiter veneretur, congruis quoque frequentetur honoribus, et ut christifideles eo libentius causa deuotionis confluant ad eandem et ad reparationem, conseruationem et manutentionem religiosorumque ibidem altissimo famulantium ac pauperum sustentationem liberalius porrigant manus adiutrices, quo ex hoc dono celestis gracie vberius conspexerint se refectos, pro parte dilecti nobis in Christo patris Johannis Kr nn, preceptoris dicte domus sancti Anthonii in Temptzin, porrectis nobis humilibus supplicationibus inclinati, de omnipotentis der misericordia ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate, necnon facultate nobis per benemeritum reuerendum in Christo patrem et dominum dominum Rodolphum dum viueret episcopum Zuerinensem, ducem Magnopolensem, comitem Zuerinensem etc. per suas patentes litteras desuper confectas specialiter tradita confisi, omnibus et singulis vtriusque sexus christifidelibus dictam domum sancti Anthonii deuote visitantibus ac pro edificiis, structuris et aliis eiusdem domus emergentibus necessitatibus manus porrexerint adiutrices, pro qualibet particula reliquiarum in capella dicte domus contentarum quadraginta dies indulgentiarum misericorditer in domino relaxamus, omnes et singulos christifideles in domino exhortantes, vt ad suscipiendam huiusmodi veniam toto mentis affectu se preparare studeant, ita quod saluatoris et domini nostri Jesu Christi ac ipsius gloriose virginis Marie necnon beatorum Petri et Pauli apostolorum ac beati Anthonii et reliquorum sanctorum et sanctarum dei meritis remissione huiusmodi gaudentes , ab insidiis diaboli ac iehenne ignis incendio ceterisque corporum molestiis proteguntur ac demum eternam patriam valeant intrare. In quorum fidem et euidens testimonium premissorum
Seite 227 |
secretum nostrum presentibus est appensum. Datum Colberch nostro in opido, anno domini millesimo quingentesimo septimo, die vigesima secunda mensis Februarii.
Nach dem Originale, auf Pergament, in einer kleinen, cursivischen Minuskel. An einem Pergamentstreifen hängt des Bischofs Secretsiegel auf eingelegter rother Wachsplatte: in einer gothischen Nische stellt Johannes d. T. und rechts neben ihm ein Schild mit einem gleicharmigen, rechtwinkligen Kreuze, welches den ganzen Schild bedeckt; Umschrift:
Der Frzbischof Jaspar von Riga setzt den ehemaligen Präceptor des Antonius-Klosters zu Frauenburg, Ludolph von Barth, in den Besitz des alten Schlosses und der Kirche zu Lennewarden zur Stiftung einer Antonius-Präceptorei daselbst.
Jasperus dei et apostolice sedis gratia sancte Rigensis ecclesie archiepiscopus vniuersis et singulis parrochialium ecclesiarum rectoribus seu locatenentibus eorundem, plebanis, viceplebanis, capellanis, curatis et non curatis, viccariis perpetuis, altaristis ceterisque preshyteris, clericis, notariis et tabellionibus publicis quibuscunque per diocesim nostram constitutis presentibus requirentes salutem in domino sempiternam. Cum enim ad laudem omnipotentis dei et honorem sancti patris Anthonii abbatis, in remedium animarum tam nostri, quam etiam successorum nostrorum, deuoto nobis in Christo dilecto fratri domino Ludolpho de Barth, preceptori quondam domus sancti Anthonii in Vrwenborch, Warmiensis diocesis, nomine ordinis eiusdem diui patris Anthonii, ad edificandum monasterium parrochialem ecclesiam in Lennewarden cum omnibus suis at-
Seite 228 |
tinenciis, tam temporalibus, quam spiritualibus, necnon notabiliorem partem antiqui et desolati castri ibidem situati, cum certis terrarum iugeribus, in speciali donatione, desuper adhuc cum singulis suis clausulis et conditionibus formanda, perpetuo possidendam, consensu tamen venerabilium fratrum nostrorum capituli Rigensis spetiali accedente, dederimus, ideo nos dictum fratrem Ludolphum personaliter coram nobis constitutum ac iam memorate donationis inuestitutionem humillime petentem, intuitu premissorum sua petitione frustrari nolentes, omnibus melioribus modo, via, iure et forma, quibus melius potuimus et debuimus, eidem dictam parrochialem ecclesiam et partem castri cum suis attinentiis, in confitienda donatione expressiue exprimendis, contulimus et assignauimus et per presentes conferimus et assignamus ac prouidemus, ac ipsum ob id in corporalem possessionem seu quasi donationis antedicte iuriumque et pertinentium eorundem iuxta prefatam conditionem per presentes inducimus et inuestimus, super iuramentum vsque ad exihibitionem donationis in scriptum redacte sumus dispensantes: Quapropter vobis omnibus et singulis supradictis presentibus precipientes mandamus, quatenus supradictum fratrem Ludolphum in realem, actualem et corporalem possessionem prefate ecclesie atque castri cum futuris suis iuribus et pertinentiis auctoritate nostra ponatis et inducatis, inductumque defendatis, quolibet illicito detentore amoto, sibique et eius ordini deinceps in perpetuum de vniuersis futuris obuentionibus et prouentibus responderi plenarie et integre fatiatis, contradictores auctoritate nostra compescentes. Actum Roneborch, die dominica, decima octaua mensis Junii, anno millesimo quingentesimo decimo quarto, nostro appenso sub sigillo, presentibus ibidem honorabilibus et discretis dominis Laurentio Eisprecht, secretario nostro et iurato in Smilten (?), Johanne Trurnicht, Paulo Plockerhagen, capellanis, et Laurentio Westphaell scriba nostris, testibus ad premissa vocatis atque requisitis.
Nach dem Originale, auf Pergament, in einer viel und unregelmässig abbrevirten, cursivischen Minuskel. An einem Pergamentstreifen hängt des Erzbischofs Jaspar Siegel, wie es zur Urkunde vom 18. Aug. 1514 beschrieben ist.
Seite 229 |
Der Erzbischof Jaspar von Riga stiftet in dem Schlosse Lennewarden in Livland eine Antonius-Präceptorei unter dem Superiorat der Präceptorei Tempzin und überweiset die Stiftung mit der Pfarrkirche zu Lennewarden dem Priester Marquard Stoltenberg, Abgeordneten des Präceptors Johann Kran zu Tempzin.
Jasparus, dei et apostolice sedis gracia sancte ecclesie Rigensis archiepiscopus, vniuersis et singulis cuiuscumque status, gradus, dignitatis auf preeminencie extiterit, tam spiritualibus, quam secularibus, presentes litteras visuris, lecturis pariter et audituris salutem in domino sempiternam. Quamquam pro pastoralis officii nostri sollicitudine quoslibet, qui abdicatis huius mundi illecebris se sub suavi contemplationis iugo, altissimo seruientes, diuino cultui mancipauerint, pie amplectimur, eos tamen, qui sub regula diui patris Anthonii abbatis Christo militant, ampliori prosequimur gracia fauoris specialis, dignum ducentes tanti patroni merita et honorem, qui ob vite sue sanctimoniam ab ipso domino saluatore coronatus existit, quibusuis nostre Liuoniensis prouincie christifidelibus nota fieri, ob id in domino spem rectam nobis pollicentes, dictam nostram regionem, variis periculis subiectam, tanto vberius honis tam spiritualibus, tam temporalibus refici, quanto deuocius sese intercessionibus prefati diui patris Anthonii commendauerunt. Proinde ad omnipotentis dei gloriam et in honorem intemeratissime virginis Marie, peculiaris huius regionis patrone, sanctique patris Anthonii abbatis, vtque inantea virtuosi palmites, extirpatis spinis et tribulis in hac nostra regione extendanlur sacraque religio propagetur, necnon populus dei nostre cure pastorali commissus, dimissis noxiis pestiferisque erroris prauitatibus, meritis dicti sancti Anthonii ac fratrum sub ipsius sacre religionis reformatione deo famulancium interuentu, suo creatori firmius adhe-
Seite 230 |
reat, in remedium animarurn tam nostre ac predecessorum, quam eciam successorum nostrorum ac omnium christifidelium, pro et in hac patria in domino defunctorum, prius tamen cum venerabilibus fratribus nostris dominis preposito, decano ac omnibus canonicis capitularibus nostre Rigensis ecclesie aliisque personis, quorum in hiis consilium et assensus requirendi fuerint, tractatu et consilio et deliberatione maturis desuper prehabitis, de illorum expresso consilio et consensu ac motu nostro proprio et ex nostra et eorundem certa sciencia, anirno et intencione, venerabili patri domino Johanni Kraen, preceptori domus siue preceptorie eiusdem ordinis sancti Anthonii in Tempzyn, Zwerinensis diocesis, domum seu preceptoriam dicti ordinis de nouo erigendi, instituendi et fundandi in hac nostra diocesi Rigensi et ipsam secundum ordinis eiusdem statuta regendi, gubernandi, autoritatem et facultatem plenariam et liberam damus et concedimus, quam et nos sancte trinitatis nomine inuocato erigimus, instituimus, fundamus, approbamus et confirmamus per presentes, necnon de consensu, consilio, motu et sciencia similibus pro huius domus siue preceptorie erectione, institucione et fundacione antiquum et desolatum castrum nostrum vulgo Lennewarde nuncupatum, cum vallis circumiacentibus, in suis terminis et finibus, prout in litteris super hoc specialiter fabricatis clarius continetur, ad fabricandum domum seu preceptoriam nouam in honore dicti sancti patiris Anthonii, reseruata tamen nobis et successoribus nostris perpetuis temporibus competente aliqua habitatione, versus Dunam fluuium, in eadem domo siue castro, vbi nos et successores nostri semel in estate et similiter in hieme semel proficiscendo per diocesim nostram siue versus ciuitatem nostram Rigensem cum familia nostra diuerti, expensis tamen nostris interim, quod facultates ipsius domus aduc noue et exigue existunt, demum vero cum locupletiores fuerint et eolum facultates bene ferre poterint, expensis ipsius domus, per vnam noctem dumtaxat in qualibet dictarum profectionum commorari et pernoctari, et similiter tunc aduentus domini et quadragesimalibus temporibus siquidem nos vel successores nostros illuc deuocionis colligende gracia acclinare contigerit, per aliquot dies vel
Seite 231 |
septimanas ipsius preceptoris ac fratrum expensis vnacum quinque vel sex familiaribus et non vltra permanere, alias vero tociens quociens nobis vel successoribus nostris visum seu expeditum fuerit, ad eandem habitacionem expensis nostris propriis accedere et ad placitum nostrum perseuerare possumus et valeamus. Necnon parrochialem ecclesiam ibidem in Lennewerden cum omnibus suis iuribus, proprietatibus, prouentibus et attinenciis vniuersis, tam spiritualibus, quam temporalibus, cum dote siue curia plebanali, terris, agris, pascuis, siluis et aquis ad eandem spectantibus, cum perpetuo iure patronatus eiusdem, insuper omnes et singulas familias rusticorum cum omnibus agris cultis et incultus sub districtu dicti castri Lennewarden prope cuiriam plebanalem et fluuium Dune situatis vnacum omnibus et singulis suis attinenciis, iure, iudicio, maiore et minore, cum omni vtilitate, commodo, fructu et vsu ac seruitutibus, quibuscumque nominibus censeantur, prefato domino Johanni Kraen preceptori eiusque successoribus, necnon deuoto fratri domino Marckqwardo Stoltenberch, dicte domus Tempzyn professo, ad acceptandum predictum castrum ecclesiamque parrochalem et bona alia ad hoc per nos accersito et a prefato domino preceptore specialiter misso et constituto ac pro eodem domino preceptore eiusque perpetuis successoribus legittime stipulante et recipiente, libere ac motu et sciencia premissis, in remedium et salutem nostre et aliarum animarum predictarum assignanimus, contulimus et donauimus, prout presencium tenore et auctoritate assignamus, conferimus et donamus donatione perpetua et irreuocabili perpetuo possidendum, saluo vsu et vtilitate siluarum et nemorum ad predictum castrum et ecclesiam parrochialem ab antiquo pertinencium, que debent tam pro nostris, quam dicti monasterii rusticis, prout antiquitus consueuit, conseruari. Quapropter pro tempore ibidem preceptor et fratres existentes debebunt nobis et successoribus nostris in defendenda fide Christi in expedicione publica contra Ruthenos scismaticos iuxta possibilitatem fideliter assistere et iuxta regulam diui patris Augustini, quam profitentur, et eius veram obseruanciam honeste et religiose viuere, populum dei, presertim rusticum, in locis, quibus elemosinas colligunt, fideli doctrina et exemplo laudabilis vite instruere et in
Seite 232 |
fide catholica plantare, errores et superstitiones pro posse eliminare, ecclesie nostre sancte Rigensi in nichilo preiudicare, arcem siue domum prefatam non alienare siue cum quocumque homine permutare sine consilio et consensu nostro vel successorum nostrorum, sub perdicione tocius donacionis pretacte, nostre mense rursum applicande et infiscande, domumque predictam siue monasterium more aliorum monasteriorum ordinis eorum extra Liuoniam licite exstruere, sed nulla noua fortalicia seu munimenta, videlicet turres, aggeres et hiis similia erigere, nisi consilio et consensu nostro nostrorumque successorum accedente, nec vnquam se nobis successoribusue nostris opponere seu rebelles, aduersarios vel hostes diffidatos diocesis nostre seiender fouere, sub pena et priuatione predictorum. Pauperes Christi vtriusque sexus, egrotantes et peregrinos colligere, fonere et humaniter illorum curam gerere iuxta et secundum statuta ordinis eorum, hospitale ipsum iuxta hanc primordialem nostram fundacionem, intencionem et ordinacionem illibate conseruare, pro nobis et successoribus nostris, fundatoribus ipsis et sancte nostre Rigensis ecclesie canonicis, quos et quandocumque ad ipsos declinare contigerit, humaniter tractare et recipere et deum iugiter orare debebunt, nosque et successores nostros in perpetuos eorum patronos et conseruatores cognoscere, denique vero si diocesim nostram seu archiepiscopum Rigensem futuris quibusuis temporibus a quoquam molestari vel periculis certis exponi, quod deus anertat, contigerit, quod tunc preceptores ordinis diui Anthonii et presertim in Tempzyn preceptor velint fauores et suppecias suas tum in Romana curia , tum extra, prout eis melius videbitur, iuxta possibilitatem eorum in fauorem diocesis nostre fideliter administrare, quandocumque eciam cedente vel decedente preceptore dicti monasterii in Lennewarden nouus a suo superiori de Tempzyn nominatus ac confirmatus et vna cum pleno mandato et confirmatione sua ad has partes missus fuerit, quod idem per nos vel commissarium nostrum ad possessionem dicte preceptorie induci possit et debeat, postremo quod ipsi hanc nostram donationem et ordinationem cum omnibus suis clausulis, punctis et articulis sine dolo et fraude absque exceptione et inuencionibus quibuscumque obseruabunt et obseruari procurabunt. In quorum om-
Seite 233 |
nium et singulorum fidem et testimonium premissorum presentes litteras fieri nostrique et prenominati capituli sigillorum iussimus et fecimus appensione communiri. Datum et actum in curia nostra archiepiscopali Rigensi, die decima octaua mensis Augusti, anno dominice incarnacionis millesimo quingentesimo quartodecimo, presentibus ibidem venerabilibus eiusdem nostre eeclesie dominis Jacobo N tken preposito, Johanne de Palis decano, Nicolao Nynegal, Thoma Schoningk, Nicolao Sitten, Henrico Schuer, Petro Spornicz, Johanne St rbeke, canonicis capitulariter congregatis.
Johannes Lomoller cancellarius et scriba prefati reuerendissimi domini archiepiscopi ad mandatum fidemque sst. |
Nach zwei Originalen, auf Pergament, in cursivischer Minuskel. Das eine Original, welches auf dem Umschlage die Contrasignatur des Canzlers trägt, hat zwei Siegelschnüre von rother und weisser Seide, das andere zwei Pergamentstreifen, an welchen zwei gleich grosse, runde Siegel hangen:
1) des Erzbischofs Siegel: auf rothem Wachs: ein sitzendes Marienbild mit dem Christkinde auf dem Arme in einer gothischen Nische, an welcher rechts ein Schild mit dem erzbischöflichen Wappen, Kreuzstab und Krummstab ins Andreaskreuz über einander gelegt, links ein Schild mit des Erzbischofs Familienwappen, einer Linde, hangen: Umschrift etwas undeutlich:
Dieses Siegel ist in Napiersky Index p. 357 nicht aufgeführt.
2) des Capitels Siegel auf grünem Wachse in einer Strahlenglorie ein stehendes Marienbild mit dem Christkinde auf dem Arme, zu den Füssen ein rechts gelehnter Schild mit einer Lilie. Die Umschrift ist unklar, jedoch sicher in gothischer Minuskel.