zurück zur Metadatenansicht auf dem Dokumentenserver
zurück
Seite dauerhaft verlinken Seite als Digitalisat öffnen Seite 291 zur nächsten Seite zur letzen Seite
Dokument dauerhaft verlinken Dokument im gesamten Band öffnen Metadaten auf dem Dokumentenserver anzeigen

B.

Vermischte Urkunden.


Nr. XXXIV.

Borwin, Herr von Meklenburg, verleiht dem Kloster St. Michaelis zu Lüneburg das Dorf Cesemone.

D. d. 1219.

Aus Gebbardi diss. secularis de re literaria coenobii S. Michaelis in urbe Luneburga, Luneburg ex off. Sterniana, 1755, nach dem Originale in den Kloster-Urkunden.
(Zu Jahrb. II., S. 21.)


I n nomine sancte et individue trinitatis. Ego Borwinus dei gracia Magnopolitanus dominus omnibus in perpetuum. Cum divina disposicio, cujus nutu subsistunt omnia et ordinantur, nos ad hanc novam christianitatis vineam destinaverit exolendam, necessarium consideravimus personis religiosis tamquam columpnis gubernationem nobis creditam sustentare, ne quod plantavit Dei dextera, nostra negligentia aut trepidare arescat, sed potius vigilum Christi ministrorum frequenti rigatione centuplum sorciatur incrementum. Vt vero nostra deuotio plenius elucescat et exemplo consimili quique fideles accendantur, ad noticiam sacrosancte matris ecclesie etatis scilicet tam futurorum, quam presencium pervenire desideramus, quod nos, pro remedio anime nostre et parentum nostrorum et precipue domini Pribizlai patris nostri, ecclesie beati Michaelis Archangeli in Luneborg, ubi corpus dicti patris nostri quiescit, de consensu et adprobatione filiorum nostrorum Heinrici et Nicolai, villam, que Cesemone dicitur, cum omni vtilitate sua et attinentiis obrulimus, XX et quatuor mansos obtinentem, cum cultis scilicet et incultis agris, sylvis, pratis et pascuis et aquis aquarumque decurs-

Seite dauerhaft verlinken Seite als Digitalisat öffnen Seite 292 zur ersten Seite zur vorherigen Seite zur nächsten Seite zur letzen Seite

bus et judicio, juri nostro renunciantes; dominum Burchardum predicti cenobii abbatem peticionibus quoque et exactionibus et serviciis, que vulgo burcwerk et brucgenwerk dicuntur, nec non expedicionibus misimus in possessionem. Ut autem hec nostra solempnis donacio robur ohtineat perpetue firmitatis et a nullo heredum nostrorum possit retractari vel irritari, hanc paginam sigilli nostri impressione roboratam eis porreximus, sed et banno domini Brunwardi Zwerinensis episcopi promovimus confirmari, eorumque nomina, sub quorum hec acta presencia consequenter fecimus annotari: dnus Brunwardus Zwerinensis episcopus, Mattheus abbas de Doberan, Johannes abbas de Lubeke, Alvericus prepositus de Sunenvelde, Walterus de Buchowe, Ouo de Lubouue, sacerdotes; de laycis vero: Janick, Stoyzlavitz, Zlauotech, Neopra, Heinricus Jermeriz, Thidericus de Godebuz, Johannes de Snakenborg et alii quamplures, quorum nomina superfluum duximus recitare. Ada sunt hec anno dominice incarnacionis millesimo ducentesimo XIX. Data per manum Eustachii notarii nostri feliciter Amen.


Nr. XXXV.

Herzog Johann von Meklenburg-Stargard verleiht dem Henning Beer 1 ) erblich das Obermarschallamt mit der Litze.

D. d. Lichen 20. Dec. 1353.

Nach einer auscultirten Copie im Grossherzogl. Geh. und Haupt-Archive zu Schwerin mitgetheilt vom Archivar Lisch. (Vgl. Rudlolf M. G. II, S. 368, 370 und 657.)
(Zu Jahrb. II., S. 93.)


W y Johan von der gnade gades hertoge thu Meckelenborg, thu Stargarde vnd thu Rostock ein herre,


1) Schon im Jahre 1337 verlieh der Fürst Albrecht II. dem Henningh Beren ein Burglehn zu Stargard; vgl. Franck A. und N. M. VI. S. 116.
Seite dauerhaft verlinken Seite als Digitalisat öffnen Seite 293 zur ersten Seite zur vorherigen Seite zur nächsten Seite zur letzen Seite

Bokennen vnd botugen in desseme jegenwerdigen breue, dat wy vnsem truwen Henningk Beren hebben gelegen vnd leinen vnnse ouerste Marschalkampt, vnd hebben eme dar thu gelegent alle gebeide vnd alle bede, id sy eigendoem effte welkerleiewis wy se beden, vnd alle vrucht vnd alle angefaell, dat vns mocnte anfallen, vp der gantzen Litze, sunder de manschopp. Hir aff schall vns de vorsprokene Henningk houerechtes plegen, also alse id to vnseme marschalkeampt boreth. Were ock dat de Litze vnnd dat dar thu horeth, Henninge affginge mit rechte, so schale wy Henninge thu vnsem marschalkampte leygen, also vele als eme dar an affginge. Were ock dat Henningk aff ginge, vnd lethe he vnmundige kindere nha, de vnse ampt nicht vorstan konden, so scholden se nemen vth deme slechte heren Lippoldes Beren, de waneth thu Cammin, den oldesten, de ere vormundere were also lange wente se thu eren jaren quemen. Were ock dat de vorbenomede Henningk affginge ane eruen effte de gene, de von em geboren weren, so scholde dat ampt fallen vp den oldesten, de von des vorsprokenen heren Lippoldes Beren von Cammin geboren were, vnnd dat ampt schall so vort eruen von dem einen up den andern alle de wile dat dat slechte waren mach. Thuge desser dingk sint vnse truwen: her Vicke Munth, her Vritze von Berthecow, riddere, Abele Woldenhagen vnd Hinrick Rode vnse schriuere vnd vele andere bederue lude, de se tuge wert sint. Desse breff de is gegeuen nach gades borth dusent drehundert jar in deme dre vnd veftigesten jare thu Lichen in sunte Thomas auende des hilligen appostels. Thu einer groteren betuginge so hebbe wy vnse hemeliche ingesegell vor dessen breff gehangen.

Auschultata et collacionata est presens copia per Hinricum Molitorem Hauelbergensis diocesis, auctoritate imperiali notarius, que cum suo vero origenali de verbo ad verbum concordat, quod protestor manu mea propria.

Seite dauerhaft verlinken Seite als Digitalisat öffnen Seite 294 zur ersten Seite zur vorherigen Seite zur nächsten Seite zur letzen Seite

Auf der Rückseite steht:

Ein coppie vff de Litze land d. h. Beren marschalken zu gr. marschalk, ampt 1524.


Nr. XXXVI.

Marquard, Bischof von Ratzeburg, verkauft den Bauern in Malzow ein Stück Land, wo das Holz abgetrieben war, für 400 M. Lub. Pfen. und eine jährliche unveränderliche Abgabe von 20 M.

D. d. Ratzeburg 2. Februar 1320.

Nach dem Originale im Besitze der Dorfschaft Malzow mitgetheilt vom Rector Masch zu Schönberg.
(Zu Jahrb. II., S. 141.)


I n nomine Domini, Amen. Marquardus dei gratia Ratzeborgensis ecclesiae episcopus universis Christi fidelibus praesentes literas inspecturis salutem in domino. Cum notitia rei gestae tenore praesentium recognoscimus et notum facimus universis, quod, cum olim gravati essemus immenso onere debitorum partim ab antecessoribus nostris et partim a nobis pro necessitate ac utilitate eeclesiae nostrae successive contractorum, nec habentes in promptu, unde eadem debita persolvere possemus: habita plena et matura deliberatione cum capitulo nostro et cum aliis amicis fidelibus ecclesiae nostrae, silvam nostram, sitam in terra Boitin prope villam nostram Malsowe, nobis et ecclesiae propter diversas et varias infestationes, molestias, perturbationes et injurias, quas a quibusdam vicinis nostris militaribus et aliis, occasione incisionis lignorum quorundam in dicta silva faciebant, sedulo perpessi fuimus, minus utilem, venditioni exposuimus, et tandem ligna ejusdem silvae, praeter

Seite dauerhaft verlinken Seite als Digitalisat öffnen Seite 295 zur ersten Seite zur vorherigen Seite zur nächsten Seite zur letzen Seite

fundum, quibusdam civibus in Lubeke vendidimus pro trecentis et quinquaginta marcis denarior. lubicens. nobis solutorum et in utilitatem ecclesiae nostrae atque in solutionem praedicti mutui conversorum. Post plures itaque annos nos adtendentes, quod ipse Fundus seu terra ejusdem silvae nondum arabilis facta et ecclesiae nostrae, si sic maneret inculta, nihil penitus commoditatis aut utilitatis afferret, demum matura deliberatione cum capitulo nostro praehabita, eundem fundum, sive terram totam et integralem silvae praedictae infra suos limites diffinitos et notos, sicut ab olim usque in praesentem diem satis noti apparent, colonis nostris omnibus in dicta villa Malsowe morantibus vendidimus pro quadringentis marcis denarior. lubicens. nobis solutorum et in utilitatem ecclesiae nostrae integre conversorum, ea tamen conditione apposita, quod coloni praedicti nunc exstantes et futuri viginti marc. denar. lubic. nomine pensionis de ipsa terra praedicta, sive arabilis facta fuerit, sive non, singulis annis in festo beati Martini nobis et successoribus nostris in perpetuum solvere teneantur, transferentes in eos plene et libere omni solennitate et legalitate, quae in talibus adhiberi solent et debent adhibitis, die tam terram sive fundum cum. suis pertinentiis omnibus, in pascuis, rubetis, rivulis, campis cultis et incultis et generaliter omnibus utilitatibus et appendiciis, nobis et ecclesiae nostrae in dicta terra sive fundo competentibus de consuetudine et de jure. A qua tamen generalitate judicium majus et minus excipiendum duximus, nobis illud specialiter reservantes. In contractu quoque isto hujusmodi inter nos et emtores ipsos conditio intervenit, videlicet quod ipse census praedictus fundo impositus saepedicto per nos vel successores nostros nullo modo ex quacunque causa vel figmento seu quaesito colore augeri debeat in futurum, ita autem, quod iidem coloni de terra sive fundo saepedicto sic vendito et translato neque

Seite dauerhaft verlinken Seite als Digitalisat öffnen Seite 296 zur ersten Seite zur vorherigen Seite

decimas, vel exactiones seu tallias, vel aliud jus quodcunque praeter censum supradictum praestare, nec servitium seu obsequium quodcunque inde facere teneantur. In quorum omnium evidens testimonium praesentem literam inde confectam ipsis tradidimus, sigilli nostri appensione fideliter communitam. Et nos Eccardus dei gratia praepositus, Joannes prior et Capitulum ecclesiae Ratzeburgensis praedictae contractui supradicto, cui, prout humana nosse sinit fragilitas, non est dubium, domino nostro episcopo suisque successoribus et ecclesiae nostrae profuturum, consensum et collaudationem impertientes, praesenti instrumento sigillum nostrum ad preces domini nostri domini Marquardi episcopi praedicti duximus appendendum. Testes autem huius rei sunt discreti viri: Joanes Barnecow canonicus Ratzeburg., magister Pelegrinus Canonic. Hamburg., et Petrus plebanus Sconeberg., clerici nostri, et alii quam plures ad promissa vocati separatim et rogati. Datum Ratzeborg anno domini MCCCXX, in festo purificationis beatae Mariae virginis.

Das Original auf Pergament, im Besitze der Bauerschaft zu Malzow, - eine gewiss sehr seltene Erscheinung -, ist wohl erhalten; die Siegel sind, mit Ausnahme des Capitel-Siegels, ebenfalls fast ganz erhalten, nur dass die Umschriften abgebröckelt sind.

 

Vignette